No CrossRef data available.
Article contents
Theaetetus pseudogrammaticus
Published online by Cambridge University Press: 23 December 2013
Extract
In huius bibliothecae vol. lxxxvi (1966) Averil et Alan Cameron de Agathiae Cyclo disserentes p. 19 de homonymis Theaetetae poëtae egerunt. Inter eos auctorem opusculi περὶ' Αττικѽν ὀνομάτων in cod. Laurentiano lvii 24 traditi afferunt, quod adhuc ineditum sit. Attamen iam ante fere xxx annos hanc tractatiunculam, quae sparsa scholia in Platonem insertis locis ex ipso Platone et excerpta lexicographica (praesertim ex Suida) continet, publici iuris feci (Mnem. Ser. iii, Vol. vii [1939] 63–75). Apparuit Theaetetum nomen auctoris non esse: Θεαίτητος in titulum opusculo superscriptum irrepsit ex primis annotationibus, quae ex scholiis in Theaetetum excerptae sunt (inc. sch. ad διωλύγιος 162A; p. 25 Greene).
- Type
- Notes
- Information
- Copyright
- Copyright © The Society for the Promotion of Hellenic Studies 1967