The Convocation of 1334
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first royal writ
Rex venerabili in Christo patri Willelmo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. De vestrae sinceritatis et benevolentiae puritate firmam fiduciam obtinemus quod pro defendendis er recuperandis coronae nostrae regiae iuribus nobis vigilanter velitis assistere et in opportunitatibus quantum ad vos pertinet efficaciter opem ferre. Sane vestra paternitas bene novit qualiter nuper ad partes marchiae Scotiae de vestro et aliorum praelatorum ac magnatum et procerum regni nostri consilio nos transtulimus pro defensione partium illarum contra inimicos, si qui forsan hostiliter invadere vellent fines regni nostri et ea quae postmodum contierunt ibidem et quomodo triumphum nobis de hostibus contulit dementia Salvatoris ipsa declarat operis evidentia et vobis incognitum non existit. Verum quia dum in partibus illis moram faceremus cum exercitu nostro innumerabiles et quasi infinitos sumptus nos effimdere oportuit et decuit in tanto negotio pro honore regio et utilitate etiam conservandis et nihilominus alia postmodum emerserunt negotia in quibus vestro et aliorum praelatorum ac cleri regni nostri consilio et auxilio indigmus, vobis mandamus rogantes quatenus episcopos, abbates, priores ac ceteros praelatos et religiosos, tarn exemptos quam non exemptos, quos fore videritis convocandos ac totum clerum vestrae provinciae apud Eboracum die Lunae proximo post octabas Sancti Martini proximo futurum [22 November 1333] convocari faciatis. Ita quod tarn vos quam dicti episcopi, abbates, priores, praelati et religiosi in propriis personis vestris et clerus praedictus per procuratores idoneos tune ibidem intersitis super dictis negotiis quae vobis ibidem ex parte nostra plenius exponentur, tractaturi, vestrumque et suum consilium et auxilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac pacem et tranquillitatem regni nostri diligitis nullatenus omittatis. Teste rege apud Odiham decimo tertio die Septembris [13 September 1333]. Per breve de privato sigillo.
The second royal writ
This was identical to the above in all respects, except that the date was put back a week to the Monday immediately after the feast of St Catharine the virgin (29 November 1333). It was dated at Havering-atte-Bower, 6 October 1333.
The bishop of Carlisle's proxy
The bishop of Carlisle issued a proxy on 24 November 1333 for Simon de Stanes and William de Carleton, both clergy of York, to represent him.
The third royal writ
Rex venerabili in Christo patri Willelmo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 57 - 64Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024