Miracles from the Melrose chronicle (198–201)
Published online by Cambridge University Press: 16 May 2024
Summary
[fol. 67v] Factum est ergo ut mox perempto Simone et exuto ab armis in quibus iacebat mortuus, quidam ex filiis Belial accederent ad corpus eius abscidentes ei manus et pedes, de quarum altera manu sic se habet uera relatio. Erat quidam marchius in comitatu Cestrie. Hic erat cum Edwardo in bello Eusamie qui post bellum arripiens interfecti Simonis manum de qua ante dictum est, misit illam per clientem inpietatis sue ad uxorem suam ut gauderet de interfectione inimici, cuius interfectionis certissimum signum erat manus amputata. Cum qua ueniens ad predium domini sui cliens et non inueniens predii dominam domi, properat ad ecclesiam parochialem ubi erat non longe a predio uiri sui sitam. Quo cum uenisset cum manu quam portabat in gremio panniculo inuolutam accessit ad dominam loquens ei in aure de interemptione Simonis. Ac inquit, ‘Istud est signum occisionis eius,’ uolens ostendere ei manum amputatam. Set mulier, ne uerecundaretur uel forte metuens Deum, [fol. 68r] tunc cum persisteret in oratione sua noluit manum uidere set neque attrectare, licet cliens instanter persuaderet ei ut allatam acciperet et penes se retineret. Cui perperam suadenti ait domina, ‘Opperire donec diuina fuerint percelebrata.’ Ad iussum igitur domine secedens stabat in multitudine populi ut ascultaret missam. Et factum est dum eleuaretur sacrosancta hostia et populus eleuaret manus suas pariter et cliens ad Dominum a sacerdote eleuatum adorandum, ecce manus sancti uiri quam baiularat satelles diaboli satellitis supra capud eius absque omni sensibilitate eius diuinitus est eleuata ita ut preeminencia altitudinis melius cerni potuisset quam manus preeminentioris hominis de omni multitudine hominum qui ibi tunc aderant. Que dum adoraret Dominum maiestatis in eleuatione eius de qua dictum est, ut inclinauerat se uersus altare ad adorandum eum, omni dicto citius iterum reclinata est in id ipsum unde exierat non sine uirtute diuinitatis, panniculo quo inuoluebatur inuento integre
Miracles from the Melrose chronicle
London, British Library, Cotton MS Faustina B IX, fols 67v–68v, 71v–72r
And so it was that, as soon as Simon was killed and stripped of the armour in which he lay dead, some of the sons of Belial approached his body and cut off his hands and feet, of which one hand is the subject of a true story, as follows. There was a marcher in Cheshire.
- Type
- Chapter
- Information
- Saint Simon de MontfortThe Miracles, Laments, Prayers and Hymns, pp. 49 - 51Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2024